Iob 12:22
|
Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis.
|
Iob 38:16
|
Numquid ingressus es profunda maris? et in novissimis abyssi deambulasti?
|
Prov 18:4
|
Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiæ.
|
Prov 20:5
|
Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri; sed homo sapiens exhauriet illud.
|
Prov 22:14
|
Fovea profunda os alienæ; cui iratus est Dominus, incidet in eam.
|
Prov 23:27
|
Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena.
|
Isa 30:33
|
Præparata est enim ab heri Topheth, a rege præparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa; flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.
|
Dan 2:22
|
Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta: et lux cum eo est.
|
Zach 10:11
|
et transibit in maris freto, et percutiet in mari fluctus, et confundentur omnia profunda fluminis: et humiliabitur superbia Assur, et sceptrum Ægypti recedet.
|
I Cor 2:10
|
nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.
|