Deut 6:22
|
fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Ægypto contra Pharaonem, et omnem domum illius in conspectu nostro,
|
Deut 28:46
|
Et erunt in te signa atque prodigia, et in semine tuo usque in sempiternum:
|
Ps 45:9
|
Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram,
|
Ps 77:43
|
sicut posuit in Ægypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos;
|
Ps 104:5
|
Mementote mirabilium ejus quæ fecit, prodigia ejus, et judicia oris ejus.
|
Ps 134:9
|
Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte, in Pharaonem, et in omnes servos ejus.
|
Ioël 2:30
|
Et dabo prodigia in cælo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi.
|
II Mach 15:21
|
considerans Machabæus adventum multitudinis, et apparatum varium armorum, et ferocitatem bestiarum, extendens manus in cælum, prodigia facientem Dominum invocavit, qui non secundum armorum potentiam, sed prout ipsi placet, dat dignis victoriam.
|
Mt 24:24
|
Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.
|
Io 4:48
|
Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.
|
Act 2:19
|
et dabo prodigia in cælo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi:
|
Act 2:43
|
Fiebat autem omni animæ timor: multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat magnus in universis.
|
Act 4:30
|
in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu.
|
Act 5:12
|
Per manus autem Apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis.
|
Act 6:8
|
Stephanus autem plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo.
|
Act 7:36
|
Hic eduxit illos faciens prodigia, et signa in terra Ægypti, et in rubro mari, et in deserto annis quadraginta.
|
Act 14:3
|
Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiæ suæ, dante signa et prodigia fieri per manus eorum.
|
Act 15:12
|
Tacuit autem omnis multitudo: et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia per eos.
|