Lev 7:18
|
Si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti: quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit.
|
II Par 24:20
|
Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Jojadæ sacerdotem, et stetit in conspectu populi, et dixit eis: Hæc dicit Dominus Deus: Quare transgredimini præceptum Domini, quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos?
|
Iob 35:3
|
Dixisti enim: Non tibi placet quod rectum est: vel quid tibi proderit, si ego peccavero?
|
Eccles 2:22
|
Quid enim proderit homini de universo labore suo, et afflictione spiritus, qua sub sole cruciatus est?
|
Sap 6:27
|
Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis.
|
Eccli 5:1
|
Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis.
|
Eccli 29:14
|
Pone thesaurum tuum in præceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum.
|
Eccli 30:19
|
Quid proderit libatio idolo? nec enim manducabit, nec odorabit.
|
Eccli 39:15
|
Si permanserit, nomen derelinquet plus quam mille: et si requieverit, proderit illi.
|
Ier 12:13
|
Seminaverunt triticum, et spinas messuerunt: hæreditatem acceperunt, et non eis proderit. Confundemini a fructibus vestris propter iram furoris Domini.
|
Mt 15:5
|
Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri: Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit:
|
Mc 8:36
|
Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat?
|
Gal 5:2
|
Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.
|
Iac 2:14
|
Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum?
|
Iac 2:16
|
dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit?
|