Iob 41:11
|
De naribus ejus procedit fumus, sicut ollæ succensæ atque ferventis.
|
Prov 4:18
|
Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem.
|
Prov 4:23
|
Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.
|
Eccli 42:13
|
de vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas viri.
|
Isa 34:16
|
Requirite diligenter in libro Domini, et legite: Unum ex eis non defuit, alter alterum non quæsivit; quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit, et spiritus ejus ipse congregavit ea.
|
Mt 4:4
|
Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.
|
Mt 15:11
|
Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.
|
Io 15:26
|
Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me;
|
Iac 3:10
|
Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri.
|
Apoc 9:17
|
Et ita vidi equos in visione: et qui sedebant super eos, habebant loricas igneas, et hyacinthinas, et sulphureas, et capita eorum erant tamquam capita leonum: et de ore eorum procedit ignis, et fumus, et sulphur.
|
Apoc 19:15
|
Et de ore ejus procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat gentes. Et ipse reget eas in virga ferrea: et ipse calcat torcular vini furoris iræ Dei omnipotentis.
|
Apoc 19:21
|
et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius: et omnes aves saturatæ sunt carnibus eorum.
|