Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

probat

III Reg 8:24 Qui custodisti servo tuo David patri meo quæ locutus es ei: ore locutus es, et manibus perfecisti, ut hæc dies probat.
II Par 6:15 qui præstitisti servo tuo David patri meo quæcumque locutus fueras ei: et quæ ore promiseras, opere complesti, sicut et præsens tempus probat.
Iob 34:3 Auris enim verba probat, et guttur escas gustu dijudicat.
Prov 17:3 Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.
Eccli 27:6 Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis.
Eccli 31:31 Ignis probat ferrum durum: sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum.
Eccli 34:23 Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis.
Rom 14:22 Tu fidem habes? penes temetipsum habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat.
I Thess 2:4 sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis Evangelium: ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra.