Ex 14:27
|
Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum: fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus.
|
Lev 4:21
|
Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum: quia est pro peccato multitudinis.
|
Lev 27:24
|
In jubilæo autem revertetur ad priorem dominum, qui vendiderat eum, et habuerat in sorte possessionis suæ.
|
Ruth 3:10
|
Et ille: Benedicta, inquit, es a Domino filia, et priorem misericordiam posteriore superasti: quia non est secuta juvenes, pauperes sive divites.
|
II Esd 6:4
|
Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quatuor vices: et respondi eis juxta sermonem priorem.
|
Eccli 12:17
|
Et si incurrerint tibi mala, invenies eum illic priorem.
|
Osee 2:7
|
Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos; et quæret eos, et non inveniet: et dicet: Vadam, et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc.
|
Io 15:18
|
Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.
|