Num 3:32
|
Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ sanctuarii.
|
Ios 17:4
|
Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis, et Josue filii Nun, et principum, dicentes: Dominus præcepit per manum Moysi, ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum. Deditque eis juxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum.
|
Idc 5:25
|
Aquam petenti lac dedit, et in phiala principum obtulit butyrum.
|
Idc 8:14
|
apprehendit puerum de viris Soccoth: interrogavitque eum nomina principum et seniorum Soccoth, et descripsit septuaginta septem viros.
|
II Reg 24:4
|
Obtinuit autem sermo regis verba Joab, et principum exercitus: egressusque est Joab, et princeps militum a facie regis, ut numerarent populum Israël.
|
III Reg 20:14
|
Et ait Achab: Per quem? Dixitque ei: Hæc dicit Dominus: Per pedissequos principum provinciarum. Et ait: Quis incipiet præliari? Et ille dixit: Tu.
|
III Reg 20:15
|
Recensuit ergo pueros principum provinciarum, et reperit numerum ducentorum triginta duorum: et recensuit post eos populum, omnes filios Israël, septem millia.
|
III Reg 20:17
|
Egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte. Misit itaque Benadad. Qui nuntiaverunt ei, dicentes: Viri egressi sunt de Samaria.
|
III Reg 20:19
|
Egressi sunt ergo pueri principum provinciarum, ac reliquus exercitus sequebatur:
|
I Par 12:23
|
Iste quoque est numerus principum exercitus, qui venerunt ad David, cum esset in Hebron, ut transferrent regnum Saul ad eum, juxta verbum Domini.
|
I Par 27:3
|
de filiis Phares, princeps cunctorum principum in exercitu mense primo.
|
II Par 26:12
|
Omnisque numerus principum per familias virorum fortium, duorum millium sexcentorum.
|
II Par 28:21
|
Igitur Achaz, spoliata domo Domini, et domo regum, ac principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit.
|
II Par 30:2
|
Inito ergo consilio regis et principum, et universi cœtus Jerusalem, decreverunt ut facerent Phase mense secundo.
|
II Par 30:6
|
Perrexeruntque cursores cum epistolis ex regis imperio, et principum ejus, in universum Israël et Judam, juxta id, quod rex jusserat, prædicantes: Filii Israël, revertimini ad Dominum Deum Abraham, et Isaac, et Israël: et revertetur ad reliquias, quæ effugerunt manum regis Assyriorum.
|
II Par 30:12
|
In Juda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum, ut facerent juxta præceptum regis et principum verbum Domini.
|
II Par 32:31
|
Attamen in legatione principum Babylonis, qui missi fuerant ad eum, ut interrogarent de portento, quod acciderat super terram, dereliquit eum Deus ut tentaretur, et nota fierent omnia quæ erant in corde ejus.
|
II Par 36:18
|
Universaque vasa domus Domini tam majora, quam minora, et thesauros templi, et regis, et principum transtulit in Babylonem.
|
I Esd 9:2
|
tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis, et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum: manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima.
|
I Esd 10:8
|
et omnis qui non venerit in tribus diebus juxta consilium principum et seniorum, auferetur universa substantia ejus, et ipse abjicietur de cœtu transmigrationis.
|
II Esd 12:32
|
Et ivit post eos Osaias, et media pars principum Juda,
|
Esth 1:18
|
Atque hoc exemplo omnes principum conjuges Persarum atque Medorum, parvipendent imperia maritorum: unde regis justa est indignatio.
|
Esth 16:2
|
Multi bonitate principum et honore, qui in eos collatus est, abusi sunt in superbiam:
|
Esth 16:6
|
dum aures principum simplices, et ex sua natura alios æstimantes, callida fraude decipiunt.
|
Iob 12:24
|
Qui immutat cor principum populi terræ, et decipit eos ut frustra incedant per invium.
|
Iob 34:19
|
qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum, cum disceptaret contra pauperum: opus enim manuum ejus sunt universi.
|
Ps 32:10
|
Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.
|
Ps 75:13
|
et ei qui aufert spiritum principum; terribili apud reges terræ.
|
Ps 86:6
|
Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea.
|
Sap 8:11
|
et acutus inveniar in judicio; et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me:
|
Eccli 36:12
|
Contere caput principum inimicorum, dicentium: Non est alius præter nos.
|
Ier 4:9
|
Et erit in die illa, dicit Dominus: peribit cor regis, et cor principum, et obstupescent sacerdotes, et prophetæ consternabuntur.
|
Ier 8:1
|
In illo tempore, ait Dominus, ejicient ossa regum Juda, et ossa principum ejus, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum, et ossa eorum qui habitaverunt Jerusalem, de sepulchris suis:
|
Ier 35:4
|
et introduxi eos in domum Domini, ad gazophylacium filiorum Hanan filii Jegedeliæ hominis Dei, quod erat juxta gazophylacium principum, super thesaurum Maasiæ filii Sellum, qui erat custos vestibuli:
|
Bar 4:21
|
Animæquiores estote, filii; clamate ad Dominum, et eripiet vos de manu principum inimicorum.
|
Ezech 23:23
|
filios Babylonis, et universos Chaldæos, nobiles, tyrannosque, et principes, omnes filios Assyriorum, juvenes forma egregia, duces et magistratus universos, principes principum, et nominatos ascensores equorum:
|
Ezech 39:18
|
Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terræ bibetis, arietum, et agnorum, et hircorum, taurorumque et altilium, et pinguium omnium.
|
Dan 8:25
|
secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu ejus: et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos: et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur.
|
Osee 8:10
|
Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos, et quiescent paulisper ab onere regis et principum.
|
Ion 3:7
|
Et clamavit, et dixit in Ninive ex ore regis et principum ejus, dicens: Homines, et jumenta, et boves, et pecora non gustent quidquam: nec pascantur, et aquam non bibant.
|
I Mach 6:60
|
Et placuit sermo in conspectu regis et principum: et misit ad eos pacem facere, et receperunt illam.
|
I Mach 9:53
|
et accepit filios principum regionis obsides, et posuit eos in arce in Jerusalem in custodiam.
|
I Mach 14:28
|
in conventu magno sacerdotum, et populi, et principum gentis, et seniorum regionis, nota facta sunt hæc: quoniam frequenter facta sunt prælia in regione nostra,
|
Act 26:12
|
In quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum,
|
I Cor 2:6
|
Sapientiam autem loquimur inter perfectos: sapientiam vero non hujus sæculi, neque principum hujus sæculi, qui destruuntur:
|
I Cor 2:8
|
quam nemo principum hujus sæculi cognovit: si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent.
|