Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

principium

Gen 10:10 Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.
Gen 49:3 Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei; prior in donis, major in imperio.
Ex 12:2 Mensis iste, vobis principium mensium: primus erit in mensibus anni.
Deut 21:17 sed filium odiosæ agnoscet primogenitum, dabitque ei de his quæ habuerit cuncta duplicia: iste est enim principium liberorum ejus, et huic debentur primogenita.
Ios 13:30 cujus hoc principium est: a Manaim universam Basan, et cuncta regna Og regis Basan, omnesque vicos Jair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida:
IV Reg 7:5 Surrexerunt ergo vesperi, ut venirent ad castra Syriæ. Cumque venissent ad principium castrorum Syriæ, nullum ibidem repererunt.
IV Reg 7:8 Igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum, ingressi sunt unum tabernaculum, et comederunt et biberunt: tuleruntque inde argentum, et aurum, et vestes, et abierunt, et absconderunt: et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum, et inde similiter auferentes absconderunt.
Iob 40:14 Ipse est principium viarum Dei: qui fecit eum applicabit gladium ejus.
Ps 109:3 Tecum principium in die virtutis tuæ in splendoribus sanctorum; ex utero, ante luciferum, genui te.
Prov 1:7 Timor Domini principium sapientiæ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.
Eccles 7:9 Melior est finis orationis quam principium. Melior est patiens arrogante.
Dan 11:41 Et introibit in terram gloriosam, et multæ corruent: hæ autem solæ salvabuntur de manu ejus, Edom, et Moab, et principium filiorum Ammon.
Mich 1:13 Tumultus quadrigæ stuporis habitanti Lachis: principium peccati est filiæ Sion, quia in te inventa sunt scelera Israël.
Col 1:18 Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens:
Apoc 1:8 Ego sum alpha et omega, principium et finis, dicit Dominus Deus: qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens.
Apoc 3:14 Et angelo Laodiciæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit: Amen, testis fidelis et verus, qui est principium creaturæ Dei.
Apoc 22:13 Ego sum alpha et omega, primus et novissimus, principium et finis.