Lev 21:4
|
sed nec in principe populi sui contaminabitur.
|
Num 3:24
|
sub principe Eliasaph filio Laël.
|
IV Reg 25:10
|
Et muros Jerusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldæorum, qui erat cum principe militum.
|
Prov 23:1
|
Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam.
|
Prov 25:7
|
Melius est enim ut dicatur tibi: Ascende huc, quam ut humilieris coram principe.
|
Eccli 41:22
|
a principe et a judice de delicto: a synagoga et plebe de iniquitate:
|
Isa 32:8
|
Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit, et ipse super duces stabit.
|
Dan 2:14
|
Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.
|
Osee 3:4
|
Quia dies multos sedebunt filii Israël sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim.
|
I Mach 13:42
|
Et cœpit populus Israël scribere in tabulis, et gestis publicis, anno primo sub Simone summo sacerdote, magno duce, et principe Judæorum.
|
I Mach 15:17
|
Legati Judæorum venerunt ad nos amici nostri, renovantes pristinam amicitiam et societatem, missi a Simone principe sacerdotum et populo Judæorum.
|
II Mach 3:4
|
Simon autem de tribu Benjamin, præpositus templi constitutus, contendebat, obsistente sibi principe sacerdotum, iniquum aliquid in civitate moliri.
|
Mt 9:34
|
Pharisæi autem dicebant: In principe dæmoniorum ejicit dæmones.
|
Mt 12:24
|
Pharisæi autem audientes, dixerunt: Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum.
|
Mc 2:26
|
quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant?
|
Mc 3:22
|
Et scribæ, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant: Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe dæmoniorum ejicit dæmonia.
|
Lc 11:15
|
Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia.
|