Gen 27:19
|
Dixitque Jacob: Ego sum primogenitus tuus Esau: feci sicut præcepisti mihi: surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua.
|
Gen 27:32
|
Dixitque illi Isaac: Quis enim es tu? Qui respondit: Ego sum filius tuus primogenitus Esau.
|
Gen 35:23
|
Filii Liæ: primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon.
|
Gen 38:7
|
Fuit quoque Her primogenitus Judæ nequam in conspectu Domini: et ab eo occisus est.
|
Gen 43:33
|
sederunt coram eo, primogenitus juxta primogenita sua, et minimus juxta ætatem suam. Et mirabantur nimis,
|
Gen 48:18
|
Dixitque ad patrem: Non ita convenit, pater: quia hic est primogenitus, pone dexteram tuam super caput ejus.
|
Gen 49:3
|
Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei; prior in donis, major in imperio.
|
Ex 4:22
|
Dicesque ad eum: Hæc dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israël.
|
Num 3:2
|
Et hæc nomina filiorum Aaron: primogenitus ejus Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
|
Num 26:5
|
Ruben primogenitus Israël: hujus filius, Henoch, a quo familia Henochitarum: et Phallu, a quo familia Phalluitarum:
|
Deut 21:15
|
Si habuerit homo uxores duas, unam dilectam, et alteram odiosam, genuerintque ex eo liberos, et fuerit filius odiosæ primogenitus,
|
Ios 17:1
|
Cecidit autem sors tribui Manasse (ipse enim est primogenitus Joseph): Machir primogenito Manasse patri Galaad, qui fuit vir pugnator, habuitque possessionem Galaad et Basan:
|
I Reg 17:13
|
Abierunt autem tres filii ejus majores post Saul in prælium: et nomina trium filiorum ejus, qui perrexerunt ad bellum, Eliab primogenitus, et secundus Abinadab, tertiusque Samma.
|
II Reg 3:2
|
Natique sunt filii David in Hebron: fuitque primogenitus ejus Amnon, de Achinoam Jezraëlitide.
|
II Reg 13:21
|
Cum autem audisset rex David verba hæc, contristatus est valde, et noluit contristare spiritum Amnon filii sui, quoniam diligebat eum, quia primogenitus erat ei.
|
I Par 2:3
|
Filii Juda: Her, Onan, et Sela: hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino, et occidit eum.
|
I Par 2:25
|
Nati sunt autem filii Jerameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus ejus, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia.
|
I Par 2:42
|
Filii autem Caleb fratris Jerameel: Mesa primogenitus ejus, ipse est pater Ziph, et filii Maresa patris Hebron.
|
I Par 3:15
|
Filii autem Josiæ fuerunt: primogenitus Johanan, secundus Joakim, tertius Sedecias quartus Sellum.
|
I Par 5:1
|
Filii quoque Ruben primogeniti Israël. (Ipse quippe fuit primogenitus ejus: sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israël, et non est ille reputatus in primogenitum.
|
I Par 6:28
|
Filii Samuel: primogenitus Vasseni, et Abia.
|
I Par 8:30
|
filiusque ejus primogenitus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Nadab,
|
I Par 8:39
|
Filii autem Esec fratris ejus, Ulam primogenitus, et Jehus secundus, et Eliphalet tertius.
|
I Par 9:5
|
Et de Siloni: Asaia primogenitus, et filii ejus.
|
I Par 9:31
|
Et Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritæ, præfectus erat eorum, quæ in sartagine frigebantur.
|
I Par 9:36
|
Filius primogenitus ejus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab,
|
I Par 26:2
|
Filii Meselemiæ: Zacharias primogenitus, Jadihel secundus, Zabadias tertius, Jathanaël quartus,
|
I Par 26:4
|
Filii autem Obededom: Semeias primogenitus, Jozabad secundus, Joaha tertius, Sachar quartus, Nathanaël quintus,
|
II Par 21:3
|
Deditque eis pater suus multa munera argenti, et auri, et pensitationes, cum civitatibus munitissimis in Juda: regnum autem tradidit Joram, eo quod esset primogenitus.
|
Ier 31:9
|
In fletu venient, et in misericordia reducam eos: et adducam eos per torrentes aquarum in via recta, et non impingent in ea, quia factus sum Israëli pater, et Ephraim primogenitus meus est.
|
Rom 8:29
|
Nam quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.
|
Col 1:15
|
qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ:
|
Col 1:18
|
Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens:
|
Apoc 1:5
|
et a Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terræ, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo,
|