Num 3:13
|
Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israël: ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus.
|
Num 3:40
|
Et ait Dominus ad Moysen: Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israël ab uno mense et supra, et habebis summam eorum.
|
Num 3:42
|
Recensuit Moyses, sicut præceperat Dominus, primogenitos filiorum Israël:
|
Num 33:4
|
et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus (nam et in diis eorum exercuerat ultionem),
|