Tob 13:21
|
Portæ Jerusalem ex sapphiro et smaragdo ædificabuntur, et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum ejus.
|
Ps 20:4
|
Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis; posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.
|
Prov 8:19
|
Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina me argento electo.
|
Sap 2:7
|
Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non prætereat nos flos temporis.
|
Eccli 50:10
|
quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso:
|
Ezech 27:22
|
Venditores Saba et Reema, ipsi negotiatores tui: cum universis primis aromatibus, et lapide pretioso, et auro, quod proposuerunt in mercatu tuo.
|
Dan 11:38
|
Deum autem Maozim in loco suo venerabitur: et deum, quem ignoraverunt patres ejus, colet auro, et argento, et lapide pretioso, rebusque pretiosis.
|
I Petr 1:19
|
sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati:
|
Apoc 17:4
|
Et mulier erat circumdata purpura, et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, habens poculum aureum in manu sua, plenum abominatione, et immunditia fornicationis ejus.
|
Apoc 18:12
|
merces auri, et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritæ, et byssi, et purpuræ, et serici, et cocci (et omne lignum thyinum, et omnia vasa eboris, et omnia vasa de lapide pretioso, et æramento, et ferro, et marmore,
|
Apoc 18:16
|
et dicentes: Væ, væ civitas illa magna, quæ amicta erat bysso, et purpura, et cocco, et deaurata erat auro, et lapide pretioso, et margaritis:
|
Apoc 21:11
|
habentem claritatem Dei: et lumen ejus simile lapidi pretioso tamquam lapidi jaspidis, sicut crystallum.
|
Apoc 21:19
|
Et fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata. Fundamentum primum, jaspis: secundum, sapphirus: tertium, calcedonius: quartum, smaragdus:
|