Iob 4:18
|
Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem;
|
Ier 3:17
|
In tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini: et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Jerusalem, et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi.
|
Ier 9:14
|
et abierunt post pravitatem cordis sui, et post Baalim, quod didicerunt a patribus suis:
|
Ier 16:12
|
Sed et vos pejus operati estis quam patres vestri: ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali, ut me non audiat.
|
Ier 18:12
|
Qui dixerunt: Desperavimus: post cogitationes enim nostras ibimus, et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus.
|