Gen 7:19
|
Et aquæ prævaluerunt nimis super terram: opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo.
|
II Par 13:7
|
Congregatique sunt ad eum viri vanissimi, et filii Belial: et prævaluerunt contra Roboam filium Salomonis: porro Roboam erat rudis, et corde pavido, nec potuit resistere eis.
|
II Par 32:13
|
an ignoratis quæ ego fecerim, et patres mei, cunctis terrarum populis? numquid prævaluerunt dii gentium omniumque terrarum liberare regionem suam de manu mea?
|
Iob 30:13
|
Dissipaverunt itinera mea: insidiati sunt mihi, et prævaluerunt, et non fuit qui ferret auxilium.
|
Ps 64:4
|
Verba iniquorum prævaluerunt super nos, et impietatibus nostris tu propitiaberis.
|
Isa 29:5
|
Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te, et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te prævaluerunt;
|
Isa 29:7
|
Et erit sicut somnium visionis nocturnæ multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra Ariel, et omnes qui militaverunt, et obsederunt, et prævaluerunt adversus eam.
|
Ier 38:22
|
ecce omnes mulieres quæ remanserunt in domo regis Juda educentur ad principes regis Babylonis, et ipsæ dicent: Seduxerunt te, et prævaluerunt adversum te, viri pacifici tui: demerserunt in cœno et in lubrico pedes tuos, et recesserunt a te.
|