Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

præterire

Num 24:13 Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero præterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo: sed quidquid Dominus dixerit, hoc loquar?
Ruth 4:1 Ascendit ergo Booz ad portam, et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum præterire, de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum: Declina paulisper, et sede hic: vocans eum nomine suo. Qui divertit, et sedit.
II Mach 15:36 Itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate præterire:
Mc 6:48 Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare: et volebat præterire eos.
Lc 16:17 Facilius est autem cælum et terram præterire, quam de lege unum apicem cadere.