Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

præsidio

Num 21:24 A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jeboc, et filios Ammon: quia forti præsidio tenebantur termini Ammonitarum.
I Reg 22:4 Et reliquit eos ante faciem regis Moab: manseruntque apud eum cunctis diebus, quibus David fuit in præsidio.
I Reg 22:5 Dixitque Gad propheta ad David: Noli manere in præsidio: proficiscere, et vade in terram Juda. Et profectus est David, et venit in saltum Haret.
II Reg 10:19 Videntes autem universi reges, qui erant in præsidio Adarezer, se victos esse ab Israël, expaverunt et fugerunt quinquaginta et octo millia coram Israël. Et fecerunt pacem cum Israël: et servierunt eis, timueruntque Syri auxilium præbere ultra filiis Ammon.
II Reg 18:3 et respondit populus: Non exibis: sive enim fugerimus, non magnopere ad eos de nobis pertinebit: sive media pars ceciderit e nobis, non satis curabunt: quia tu unus pro decem millibus computaris: melius est igitur ut sis nobis in urbe præsidio.
II Reg 23:14 Et David erat in præsidio: porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem.
I Par 11:16 Porro David erat in præsidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem.
II Mach 10:37 Per continuum autem biduum præsidio vastato, Timotheum occultantem se in quodam repertum loco peremerunt: et fratrem illius Chæream et Apollophanem occiderunt.
II Mach 12:18 et Timotheum quidem in illis locis non comprehenderunt, nulloque negotio perfecto regressus est, relicto in quodam loco firmissimo præsidio.
II Mach 12:19 Dositheus autem et Sosipater, qui erant duces cum Machabæo, peremerunt a Timotheo relictos in præsidio, decem millia viros.