Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

præceperat

Gen 6:22 Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus.
Gen 7:9 duo et duo ingressa sunt ad Noë in arcam, masculus et femina, sicut præceperat Dominus Noë.
Gen 7:16 Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus: et inclusit eum Dominus deforis.
Gen 12:4 Egressus est itaque Abram sicut præceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot: septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran.
Gen 17:23 Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ: et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.
Gen 21:4 et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus,
Gen 22:3 Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum: cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem præceperat ei Deus.
Gen 47:11 Joseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Ægypto in optimo terræ loco, Ramesses, ut præceperat Pharao.
Gen 50:12 Fecerunt ergo filii Jacob sicut præceperat eis:
Ex 7:6 Fecit itaque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus: ita egerunt.
Ex 7:10 Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut præceperat Dominus: tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, quæ versa est in colubrum.
Ex 7:13 Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus.
Ex 7:20 Feceruntque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus: et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis ejus: quæ versa est in sanguinem.
Ex 7:22 Feceruntque similiter malefici Ægyptiorum incantationibus suis: et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut præceperat Dominus.
Ex 8:15 Videns autem Pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus.
Ex 8:19 Et dixerunt malefici ad Pharaonem: Digitus Dei est hic; induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos sicut præceperat Dominus.
Ex 9:35 et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum nimis: nec dimisit filios Israël, sicut præceperat Dominus per manum Moysi.
Ex 12:28 Et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.
Ex 12:35 Feceruntque filii Israël sicut præceperat Moyses: et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam.
Ex 12:50 Feceruntque omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.
Ex 16:24 Feceruntque ita ut præceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo.
Ex 34:4 Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant: et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas.
Ex 39:5 et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi.
Ex 39:7 posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israël, sicut præceperat Dominus Moysi.
Ex 39:24 tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi.
Ex 39:28 cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi.
Ex 39:30 et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi.
Ex 39:31 Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii: feceruntque filii Israël cuncta quæ præceperat Dominus Moysi.
Ex 39:42 obtulerunt filii Israël, sicut præceperat Dominus.
Ex 40:14 Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus.
Ex 40:21 ordinatis coram propositionis panibus, sicut præceperat Dominus Moysi.
Ex 40:30 cum ingrederentur tectum fœderis, et accederent ad altare, sicut præceperat Dominus Moysi.
Lev 8:9 Cidari quoque texit caput: et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus.
Lev 8:17 vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præceperat Dominus.
Lev 8:21 lotis prius intestinis et pedibus: totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei.
Lev 8:29 Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut præceperat ei Dominus.
Lev 9:10 Adipemque, et renunculos, ac reticulum jecoris, quæ sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut præceperat Dominus Moysi:
Lev 9:21 pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut præceperat Moyses.
Lev 16:34 Eritque vobis hoc legitimum sempiternum, ut oretis pro filiis Israël, et pro cunctis peccatis eorum semel in anno. Fecit igitur sicut præceperat Dominus Moysi.
Lev 24:23 Locutusque est Moyses ad filios Israël: et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi.
Num 1:19 sicut præceperat Dominus Moysi. Numeratique sunt in deserto Sinai.
Num 1:54 Fecerunt ergo filii Israël juxta omnia quæ præceperat Dominus Moysi.
Num 2:33 Levitæ autem non sunt numerati inter filios Israël: sic enim præceperat Dominus Moysi.
Num 3:16 Numeravit Moyses, ut præceperat Dominus,
Num 3:42 Recensuit Moyses, sicut præceperat Dominus, primogenitos filiorum Israël:
Num 3:51 et dedit eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod præceperat sibi Dominus.
Num 4:49 Juxta verbum Domini recensuit eos Moyses, unumquemque juxta officium et onera sua, sicut præceperat ei Dominus.
Num 8:3 Fecitque Aaron, et imposuit lucernas super candelabrum, ut præceperat Dominus Moysi.
Num 8:20 Feceruntque Moyses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israël super Levitas quæ præceperat Dominus Moysi:
Num 8:22 ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum fœderis coram Aaron et filiis ejus. Sicut præceperat Dominus Moysi de Levitis, ita factum est.