Sap 14:31
|
Non enim juratorum virtus, sed peccantium pœna, perambulat semper injustorum prævaricationem.
|
Isa 1:5
|
Super quo percutiam vos ultra, addentes prævaricationem? omne caput languidum, et omne cor mœrens.
|
Ier 29:32
|
idcirco hæc dicit Dominus: Ecce ego visitabo super Semeiam Nehelamiten, et super semen ejus: non erit ei vir sedens in medio populi hujus, et non videbit bonum quod ego faciam populo meo, ait Dominus, quia prævaricationem locutus est adversus Dominum.
|
Ezech 39:26
|
Et portabunt confusionem suam, et omnem prævaricationem qua prævaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter, neminem formidantes:
|
Amos 4:4
|
Venite ad Bethel, et impie agite; ad Galgalam, et multiplicate prævaricationem: et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras.
|
Nah 1:11
|
Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans prævaricationem.
|
II Mach 15:10
|
et ita animis eorum erectis simul ostendebat gentium fallaciam, et juramentorum prævaricationem.
|
Rom 2:23
|
qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras.
|