Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

prævaluerunt

Gen 7:19 Et aquæ prævaluerunt nimis super terram: opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo.
II Par 13:7 Congregatique sunt ad eum viri vanissimi, et filii Belial: et prævaluerunt contra Roboam filium Salomonis: porro Roboam erat rudis, et corde pavido, nec potuit resistere eis.
II Par 32:13 an ignoratis quæ ego fecerim, et patres mei, cunctis terrarum populis? numquid prævaluerunt dii gentium omniumque terrarum liberare regionem suam de manu mea?
Iob 30:13 Dissipaverunt itinera mea: insidiati sunt mihi, et prævaluerunt, et non fuit qui ferret auxilium.
Ps 64:4 Verba iniquorum prævaluerunt super nos, et impietatibus nostris tu propitiaberis.
Isa 29:5 Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te, et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te prævaluerunt;
Isa 29:7 Et erit sicut somnium visionis nocturnæ multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra Ariel, et omnes qui militaverunt, et obsederunt, et prævaluerunt adversus eam.
Ier 38:22 ecce omnes mulieres quæ remanserunt in domo regis Juda educentur ad principes regis Babylonis, et ipsæ dicent: Seduxerunt te, et prævaluerunt adversum te, viri pacifici tui: demerserunt in cœno et in lubrico pedes tuos, et recesserunt a te.