Num 24:13
|
Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero præterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo: sed quidquid Dominus dixerit, hoc loquar?
|
Ruth 4:1
|
Ascendit ergo Booz ad portam, et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum præterire, de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum: Declina paulisper, et sede hic: vocans eum nomine suo. Qui divertit, et sedit.
|
II Mach 15:36
|
Itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate præterire:
|
Mc 6:48
|
Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare: et volebat præterire eos.
|
Lc 16:17
|
Facilius est autem cælum et terram præterire, quam de lege unum apicem cadere.
|