Ps 148:6
|
Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi; præceptum posuit, et non præteribit.
|
Ier 5:22
|
Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis: qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit: et commovebuntur, et non poterunt: et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud?
|
Mt 5:18
|
Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant.
|
Mt 24:34
|
Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant.
|
Lc 21:32
|
Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant.
|