Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

præputium

Ex 4:25 Tulit idcirco Sephora acutissimam petram, et circumcidit præputium filii sui, tetigitque pedes ejus, et ait: Sponsus sanguinum tu mihi es.
Deut 10:16 Circumcidite igitur præputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius:
Ier 9:25 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et visitabo super omnem qui circumcisum habet præputium,
Ier 9:26 super Ægyptum, et super Juda, et super Edom, et super filios Ammon, et super Moab, et super omnes qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto: quia omnes gentes habent præputium, omnis autem domus Israël incircumcisi sunt corde.
Act 11:3 dicentes: Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum illis?
Rom 2:25 Circumcisio quidem prodest, si legem observes: si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est.
Rom 2:26 Si igitur præputium justitias legis custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur?
Rom 2:26 Si igitur præputium justitias legis custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur?
Rom 2:27 et judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es?
Rom 3:30 quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem.
Rom 4:11 Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei, quæ est in præputio: ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad justitiam:
I Cor 7:18 Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat præputium. In præputio aliquis vocatus est? non circumcidatur.
I Cor 7:19 Circumcisio nihil est, et præputium nihil est: sed observatio mandatorum Dei.
Gal 5:6 Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium: sed fides, quæ per caritatem operatur.
Gal 6:15 In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura.
Eph 2:11 Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta:
Col 3:11 ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia, et in omnibus Christus.