Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

præputio

Ios 5:7 Horum filii in locum successerunt patrum, et circumcisi sunt a Josue: quia sicut nati fuerant, in præputio erant, nec eos in via aliquis circumciderat.
Rom 4:9 Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam.
Rom 4:10 Quomodo ergo reputata est? in circumcisione, an in præputio? Non in circumcisione, sed in præputio.
Rom 4:10 Quomodo ergo reputata est? in circumcisione, an in præputio? Non in circumcisione, sed in præputio.
Rom 4:11 Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei, quæ est in præputio: ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad justitiam:
Rom 4:12 et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quæ est in præputio patris nostri Abrahæ.
I Cor 7:18 Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat præputium. In præputio aliquis vocatus est? non circumcidatur.
Col 2:13 Et vos cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta: