Num 18:30
|
Dicesque ad eos: Si præclara et meliora quæque obtuleritis ex decimis, reputabitur vobis quasi de area, et torculari dederitis primitias:
|
Ps 15:6
|
Funes ceciderunt mihi in præclaris; etenim hæreditas mea præclara est mihi.
|
Eccli 43:27
|
Illic præclara opera et mirabilia, varia bestiarum genera, et omnium pecorum, et creatura belluarum.
|
Ezech 31:16
|
A sonitu ruinæ ejus commovi gentes, cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum: et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque præclara in Libano, universa quæ irrigabantur aquis.
|
Iac 2:3
|
et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: Tu sta illic; aut sede sub scabello pedum meorum:
|
Apoc 18:14
|
Et poma desiderii animæ tuæ discesserunt a te, et omnia pinguia et præclara perierunt a te, et amplius illa jam non invenient.
|