Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

præcidit

Idc 9:48 ascendit in montem Selmon cum omni populo suo: et arrepta securi, præcidit arboris ramum, impositumque ferens humero, dixit ad socios: Quod me videtis facere, cito facite.
I Reg 24:5 Et dixerunt servi David ad eum: Ecce dies, de qua locutus est Dominus ad te: Ego tradam tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Surrexit ergo David, et præcidit oram chlamydis Saul silenter.
I Par 19:4 Igitur Hanon pueros David decalvavit, et rasit, et præcidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes, et dimisit eos.
Eccli 10:12 Brevem languorem præcidit medicus: sic et rex hodie est, et cras morietur.
Ier 10:3 quia leges populorum vanæ sunt. Quia lignum de saltu præcidit opus manus artificis in ascia: