Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

potus

II Reg 19:35 Octogenarius sum hodie: numquid vigent sensus mei ad discernendum suave, aut amarum? aut delectare potest servum tuum cibus et potus? vel audire possum ultra vocem cantorum, atque cantatricum? quare servus tuus sit oneri domino meo regi?
Sap 11:5 Per quæ enim pœnas passi sunt inimici illorum a defectione potus sui, et in eis cum abundarent filii Israël lætati sunt,
Eccli 31:37 Sanitas est animæ et corpori sobrius potus.
Ier 51:39 In calore eorum ponam potus eorum, et inebriabo eos, ut sopiantur, et dormiant somnum sempiternum, et non consurgant, dicit Dominus.
Dan 1:8 Proposuit autem Daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis, neque de vino potus ejus: et rogavit eunuchorum præpositum ne contaminaretur.
Dan 1:16 Porro Malasar tollebat cibaria, et vinum potus eorum: dabatque eis legumina.
Io 6:56 Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus;
Rom 14:17 Non est enim regnum Dei esca et potus: sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto: