IV Reg 18:24
|
Et quomodo potestis resistere ante unum satrapam de servis domini mei minimis? An fiduciam habes in Ægypto propter currus et equites?
|
Eccli 43:33
|
Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis: major enim est omni laude.
|
Isa 41:23
|
Annuntiate quæ ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos; bene quoque aut male, si potestis, facite; et loquamur et videamus simul.
|
Mt 6:24
|
Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.
|
Mt 12:34
|
Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur.
|
Mt 16:4
|
Faciem ergo cæli dijudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit.
|
Mc 10:38
|
Jesus autem ait eis: Nescitis quid petatis: potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari?
|
Mc 14:7
|
semper enim pauperes habetis vobiscum: et cum volueritis, potestis illis benefacere: me autem non semper habetis.
|
Lc 5:34
|
Quibus ipse ait: Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare?
|
Lc 12:26
|
Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris solliciti estis?
|
Lc 16:13
|
Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum diliget: aut uni adhærebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.
|
Io 5:44
|
Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis?
|
Io 7:34
|
Quæretis me, et non invenietis: et ubi ego sum, vos non potestis venire.
|
Io 7:36
|
quis est hic sermo, quem dixit: Quæretis me, et non invenietis: et ubi sum ego, vos non potestis venire?
|
Io 8:21
|
Dixit ergo iterum eis Jesus: Ego vado, et quæretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire.
|
Io 8:22
|
Dicebant ergo Judæi: Numquid interficiet semetipsum, quia dixit: Quo ego vado, vos non potestis venire?
|
Io 8:43
|
Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum.
|
Io 13:33
|
Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me; et sicut dixi Judæis, quo ego vado, vos non potestis venire: et vobis dico modo.
|
Io 15:5
|
Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.
|
Io 16:12
|
Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.
|
Act 15:1
|
Et quidam descendentes de Judæa, docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari.
|
Act 27:31
|
dixit Paulus centurioni et militibus: Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis.
|
I Cor 3:2
|
lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis: sed nec nunc quidem potestis: adhuc enim carnales estis.
|
I Cor 10:13
|
Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.
|
I Cor 10:21
|
non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum.
|
I Cor 10:21
|
non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum.
|
Eph 3:4
|
prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi:
|
Iac 4:2
|
concupiscitis, et non habetis: occiditis, et zelatis: et non potestis adipisci: litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis.
|