Eccli 44:3
|
Dominantes in potestatibus suis, homines magni virtute et prudentia sua præditi, nuntiantes in prophetis dignitatem prophetarum:
|
Dan 3:3
|
Tunc congregati sunt satrapæ, magistratus, et judices, duces, et tyranni, et optimates, qui erant in potestatibus constituti, et universi principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuæ, quam erexerat Nabuchodonosor rex. Stabant autem in conspectu statuæ, quam posuerat Nabuchodonosor rex:
|
Rom 13:1
|
Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo: quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt.
|
Eph 3:10
|
ut innotescat principatibus et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei,
|
Tit 3:1
|
Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse:
|
I Petr 3:22
|
Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitæ æternæ hæredes efficeremur: profectus in cælum subjectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus.
|