Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

potes

Gen 15:5 Eduxitque eum foras, et ait illi: Suspice cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum.
Lev 22:23 Bovem et ovem, aure et cauda amputatis, voluntarie offerre potes, votum autem ex eis solvi non potest.
Idc 11:25 nisi forte melior es Balac filio Sephor rege Moab: aut docere potes, quod jurgatus sit contra Israël, et pugnaverit contra eum,
Iob 33:5 Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste.
Iob 42:2 Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.
Prov 23:5 Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ et volabunt in cælum.
Sap 11:24 Sed misereris omnium, quia omnia potes; et dissimulas peccata hominum, propter pœnitentiam.
Dan 2:26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar: Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus?
Dan 4:15 Hoc somnium vidi ego Nabuchodonosor rex: tu ergo Baltassar interpretationem narra festinus, quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi: tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est.
Dan 14:23 Et dixit rex Danieli: Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit deus vivens: adora ergo eum.
Mt 5:36 neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.
Mt 8:2 et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare.
Mc 1:40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundare.
Mc 9:21 et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet: sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri.
Mc 9:22 Jesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.
Lc 5:12 Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare.
Lc 6:42 aut quomodo potes dicere fratri tuo: Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo: ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo: et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.
Io 13:36 Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Jesus: Quo ego vado non potes me modo sequi: sequeris autem postea.
I Cor 7:21 Servus vocatus es? non sit tibi curæ: sed et si potes fieri liber, magis utere.
Apoc 2:2 Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos: et tentasti eos, qui se dicunt apostolos esse, et non sunt: et invenisti eos mendaces: