Lev 22:27
|
Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suæ: die autem octavo, et deinceps, offerri poterunt Domino.
|
Num 35:32
|
Exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt,
|
II Esd 4:2
|
et dixit coram fratribus suis, et frequentia Samaritanorum: Quid Judæi faciunt imbecilles? num dimittent eos gentes? num sacrificabunt, et complebunt in una die? numquid ædificare poterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt?
|
Iob 14:5
|
Breves dies hominis sunt: numerus mensium ejus apud te est: constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt.
|
Ps 17:39
|
Confringam illos, nec poterunt stare; cadent subtus pedes meos.
|
Eccli 8:20
|
Cum fatuis consilium non habeas: non enim poterunt diligere nisi quæ eis placent.
|
Ier 5:22
|
Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis: qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit: et commovebuntur, et non poterunt: et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud?
|
Ier 11:11
|
Quam ob rem hæc dicit Dominus: Ecce ego inducam super eos mala de quibus exire non poterunt: et clamabunt ad me, et non exaudiam eos.
|
Bar 6:33
|
Neque si quid mali patiuntur ab aliquo, neque si quid boni, poterunt retribuere: neque regem constituere possunt, neque auferre.
|
Osee 8:5
|
Projectus est vitulus tuus, Samaria; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari?
|
Lc 13:24
|
Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt.
|
Lc 21:15
|
ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.
|