Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

potentiam

Lev 25:43 ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.
Lev 25:46 et hæreditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum: fratres autem vestros filios Israël ne opprimatis per potentiam.
Deut 21:14 Si autem postea non sederit animo tuo, dimittes eam liberam, nec vendere poteris pecunia, nec opprimere per potentiam: quia humiliasti eam.
Iob 13:25 Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris:
Ps 70:18 Et usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me, donec annuntiem brachium tuum generationi omni quæ ventura est, potentiam tuam,
Ps 79:3 coram Ephraim, Benjamin, et Manasse. Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos.
Ps 105:8 et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam.
Ps 144:4 Generatio et generatio laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt.
Ps 144:11 Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur;
Ps 144:12 ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiæ regni tui.
Sap 10:14 et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam adversus eos qui eum deprimebant; et mendaces ostendit qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem æternam.
Eccli 36:3 Alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam.
Eccli 46:8 ut cognoscant gentes potentiam ejus, quia contra Deum pugnare non est facile. Et secutus est a tergo potentis:
Eccli 47:10 De omni corde suo laudavit Dominum: et dilexit Deum, qui fecit illum, et dedit illi contra inimicos potentiam:
Eccli 47:14 Post ipsum surrexit filius sensatus, et propter illum dejecit omnem potentiam inimicorum.
Eccli 48:6 qui dejecisti reges ad pernicem, et confregisti facile potentiam ipsorum, et gloriosos de lecto suo:
Dan 11:4 Et cum steterit, conteretur regnum ejus, et dividetur in quatuor ventos cæli: sed non in posteros ejus, neque secundum potentiam illius, qua dominatus est: lacerabitur enim regnum ejus etiam in externos, exceptis his.
II Mach 15:21 considerans Machabæus adventum multitudinis, et apparatum varium armorum, et ferocitatem bestiarum, extendens manus in cælum, prodigia facientem Dominum invocavit, qui non secundum armorum potentiam, sed prout ipsi placet, dat dignis victoriam.
Lc 1:51 Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui.
Rom 9:22 Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum,
Col 1:11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio,
Iac 2:6 vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia?