I Par 29:11
|
Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria: et tibi laus: cuncta enim quæ in cælo sunt, et in terra, tua sunt: tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes.
|
I Par 29:12
|
Tuæ divitiæ, et tua est gloria: tu dominaris omnium: in manu tua virtus et potentia: in manu tua magnitudo, et imperium omnium.
|
II Par 20:6
|
ait: Domine Deus patrum nostrorum, tu es Deus in cælo, et dominaris cunctis regnis gentium: in manu tua est fortitudo, et potentia, nec quisquam tibi potest resistere.
|
Iudith 1:4
|
et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui, et in gloria quadrigarum suarum.
|
Iudith 3:13
|
Præceperat enim illi Nabuchodonosor rex, ut omnes deos terræ exterminaret, videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus, quæ potuissent Holofernis potentia subjugari.
|
Iudith 4:13
|
Memores estote Moysi servi Domini, qui Amalec confidentem in virtute sua, et in potentia sua, et in exercitu suo, et in clypeis suis, et in curribus suis, et in equitibus suis, non ferro pugnando, sed precibus sanctis orando dejecit:
|
Ps 64:7
|
Præparans montes in virtute tua, accinctus potentia;
|
Ps 88:14
|
Tuum brachium cum potentia; firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua.
|
Sap 9:11
|
scit enim illa omnia, et intelligit, et deducet me in operibus meis sobrie, et custodiet me in sua potentia.
|
Sap 18:22
|
Vicit autem turbas non in virtute corporis, nec armaturæ potentia; sed verbo illum qui se vexabat subjecit, juramenta parentum, et testamentum commemorans.
|
Eccli 3:21
|
quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur.
|
Eccli 15:19
|
quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione.
|
Eccli 43:31
|
Terribilis Dominus, et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius.
|
Eccli 48:13
|
Elias quidem in turbine tectus est, et in Eliseo completus est spiritus ejus: in diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum:
|
Eccli 48:20
|
In diebus ipsius ascendit Sennacherib, et misit Rabsacen, et sustulit manum suam contra illos: et extulit manum suam in Sion, et superbus factus est potentia sua.
|
Ezech 34:4
|
Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod ægrotum non sanastis: quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis, et quod perierat non quæsistis: sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.
|
Dan 3:44
|
et confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala: confundantur in omni potentia tua, et robur eorum conteratur:
|
Dan 7:26
|
Et judicium sedebit, ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem.
|
II Mach 4:50
|
Menelaus autem, propter eorum qui in potentia erant avaritiam, permanebat in potestate, crescens in malitia ad insidias civium.
|
II Cor 10:4
|
Nam arma militiæ nostræ non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes,
|
Eph 6:10
|
De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.
|