Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

postquam

Gen 5:4 Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni: genuitque filios et filias.
Gen 5:7 Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias.
Gen 5:13 Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias.
Gen 5:16 Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias.
Gen 5:19 Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias.
Gen 5:22 Et ambulavit Henoch cum Deo: et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias.
Gen 5:26 Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias.
Gen 5:30 Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias.
Gen 6:4 Gigantes autem erant super terram in diebus illis: postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.
Gen 11:11 Vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentis annis: et genuit filios et filias.
Gen 11:13 Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis: et genuit filios et filias.
Gen 11:15 Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis: et genuit filios et filias.
Gen 11:17 Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis: et genuit filios et filias.
Gen 11:19 Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis: et genuit filios et filias.
Gen 11:21 Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis: et genuit filios et filias.
Gen 11:23 Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis: et genuit filios et filias.
Gen 11:25 Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis: et genuit filios et filias.
Gen 13:14 Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot: Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem.
Gen 14:17 Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis.
Gen 18:33 Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham: et ille reversus est in locum suum.
Gen 22:1 Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham. At ille respondit: Adsum.
Gen 22:5 dixitque ad pueros suos: Expectate hic cum asino: ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos.
Gen 29:14 respondit: Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,
Gen 32:31 Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel: ipse vero claudicabat pede.
Gen 33:18 Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quæ est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ: et habitavit juxta oppidum.
Gen 35:9 Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ, benedixitque ei
Ex 2:11 In diebus illis postquam creverat Moyses, egressus est ad fratres suos: viditque afflictionem eorum, et virum ægyptium percutientem quemdam de Hebræis fratribus suis.
Ex 4:26 Et dimisit eum postquam dixerat: Sponsus sanguinum ob circumcisionem.
Ex 7:25 Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium.
Ex 16:1 Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Israël in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quintodecimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra Ægypti.
Ex 34:16 Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis: ne, postquam ipsæ fuerint fornicatæ, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.
Ex 34:31 Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos,
Ex 39:43 Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.
Lev 8:27 tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino,
Lev 13:7 Quod si postquam a sacerdote visus est, et redditus munditiæ, iterum lepra creverit: adducetur ad eum,
Lev 13:56 Sin autem obscurior fuerit locus lepræ, postquam vestis est lota, abrumpet eum, et a solido dividet.
Lev 14:43 Sin autem postquam eruti sunt lapides, et pulvis erasus, et alia terra lita,
Lev 14:48 Quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo, postquam denuo lita fuerit, purificabit eam reddita sanitate:
Lev 16:24 lavabit carnem suam in loco sancto, indueturque vestibus suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustum suum, ac plebis, rogabit tam pro se quam pro populo:
Lev 26:26 postquam confregero baculum panis vestri: ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes, et reddant eos ad pondus: et comedetis, et non saturabimini.
Num 6:19 et armum coctum arietis, tortamque absque fermento unam de canistro, et laganum azymum unum, et tradet in manus nazaræi, postquam rasum fuerit caput ejus.
Num 9:1 Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai anno secundo, postquam egressi sunt de terra Ægypti, mense primo, dicens:
Num 16:43 Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum fœderis. Quod, postquam ingressi sunt, operuit nubes, et apparuit gloria Domini.
Num 16:50 Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi fœderis postquam quievit interitus.
Num 30:16 Sin autem contradixerit postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem ejus.
Deut 1:4 postquam percussit Sehon regem Amorrhæorum, qui habitabat in Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit in Astaroth, et in Edrai,
Deut 5:23 Vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum, et montem ardere vidistis, accessistis ad me omnes principes tribuum et majores natu, atque dixistis:
Deut 7:12 Si postquam audieris hæc judicia, custodieris ea, et feceris, custodiet et Dominus Deus tuus pactum tibi, et misericordiam quam juravit patribus tuis:
Deut 8:12 ne postquam comederis et satiatus fueris, domos pulchras ædificaveris, et habitaveris in eis,
Deut 8:16 et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui. Et postquam afflixit ac probavit, ad extremum misertus est tui,