Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

possidebit

Gen 22:17 benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,
Lev 25:30 Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubilæo.
Lev 27:19 Quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat, addet quintam partem æstimatæ pecuniæ, et possidebit eum.
Num 14:24 Servum meum Caleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc, quam circuivit; et semen ejus possidebit eam.
Deut 33:23 Et Nephthali dixit: Nephthali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini: mare et meridiem possidebit.
Ps 68:37 Et semen servorum ejus possidebit eam; et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea.
Prov 1:5 Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit.
Prov 11:29 Qui conturbat domum suam possidebit ventos, et qui stultus est serviet sapienti.
Prov 18:15 Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quærit doctrinam.
Eccli 29:8 sin autem, fraudabit illum pecunia sua, et possidebit illum inimicum gratis:
Isa 14:2 Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum; et possidebit eos domus Israël super terram Domini in servos et ancillas: et erunt capientes eos qui se ceperant, et subjicient exactores suos.
Isa 57:13 Cum clamaveris, liberent te congregati tui, et omnes eos auferet ventus, tollet aura. Qui autem fiduciam habet mei, hæreditabit terram, et possidebit montem sanctum meum.
Ier 49:2 Ideo dies veniunt, dicit Dominus, et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum prælii, et erit in tumultum dissipata, filiæque ejus igni succendentur, et possidebit Israël possessores suos, ait Dominus.
Abd 1:17 Et in monte Sion erit salvatio, et erit sanctus; et possidebit domus Jacob eos qui se possederant.
Abd 1:19 Et hæreditabunt hi, qui ad austrum sunt, montem Esau, et qui in campestribus, Philisthiim: et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariæ, et Benjamin possidebit Galaad.
Abd 1:20 Et transmigratio exercitus hujus filiorum Israël, omnia loca Chananæorum usque ad Sareptam: et transmigratio Jerusalem, quæ in Bosphoro est, possidebit civitates austri.
Zach 2:12 Et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata, et eliget adhuc Jerusalem.
Zach 9:4 Ecce Dominus possidebit eam: et percutiet in mari fortitudinem ejus, et hæc igni devorabitur.
Mt 19:29 Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit.
I Cor 15:50 Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: neque corruptio incorruptelam possidebit.
Apoc 21:7 Qui vicerit, possidebit hæc: et ero illi Deus, et ille erit mihi filius.