Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

posside

Deut 1:21 vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi: ascende et posside eam, sicut locutus est Dominus Deus noster patribus tuis: noli timere, nec quidquam paveas.
Ruth 4:4 quod audire te volui, et tibi dicere coram cunctis sedentibus, et majoribus natu de populo meo. Si vis possidere jure propinquitatis, eme, et posside: sin autem displicet tibi, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam: nullus enim est propinquus, excepto te, qui prior es: et me, qui secundus sum. At ille respondit: Ego agrum emam.
III Reg 21:15 Factum est autem, cum audisset Jezabel lapidatum Naboth, et mortuum, locuta est ad Achab: Surge, et posside vineam Naboth Jezrahelitæ, qui noluit tibi acquiescere, et dare eam accepta pecunia: non enim vivit Naboth, sed mortuus est.
Ps 78:11 Introëat in conspectu tuo gemitus compeditorum; secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum;
Prov 4:5 Posside sapientiam, posside prudentiam. Ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei.
Prov 4:7 Principium sapientiæ, posside sapientiam; et in omni possessione tua acquire prudentiam.
Eccli 6:7 Si possides amicum, in tentatione posside eum, et ne facile credas ei.
Eccli 22:28 Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut et in bonis illius læteris.
Ier 13:1 Hæc dicit Dominus ad me: Vade, et posside tibi lumbare lineum, et pones illud super lumbos tuos, et in aquam non inferes illud.