Lev 25:24
|
unde cuncta regio possessionis vestræ sub redemptionis conditione vendetur.
|
Lev 27:16
|
Quod si agrum possessionis suæ voverit, et consecraverit Domino, juxta mensuram sementis æstimabitur pretium: si triginta modiis hordei seritur terra, quinquaginta siclis venundetur argenti.
|
Lev 27:24
|
In jubilæo autem revertetur ad priorem dominum, qui vendiderat eum, et habuerat in sorte possessionis suæ.
|
Deut 2:12
|
In Seir autem prius habitaverunt Horrhæi: quibus expulsis atque deletis, habitaverunt filii Esau, sicut fecit Israël in terra possessionis suæ, quam dedit illi Dominus.
|
Deut 5:33
|
sed per viam, quam præcepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra possessionis vestræ.
|
Ios 1:15
|
donec det Dominus requiem fratribus vestris sicut et vobis dedit, et possideant ipsi quoque terram, quam Dominus Deus vester daturus est eis: et sic revertimini in terram possessionis vestræ, et habitabitis in ea, quam vobis dedit Moyses famulus Domini trans Jordanem contra solis ortum.
|
Ios 16:9
|
Urbesque separatæ sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villæ earum.
|
Ios 19:2
|
eorum in medio possessionis filiorum Juda: Bersabee et Sabee et Molada
|
Ios 19:10
|
Ceciditque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas: factus est terminus possessionis eorum usque Sarid.
|
Ios 19:41
|
et fuit terminus possessionis ejus Sara et Esthaol, et Hirsemes, id est, civitas solis.
|
Ios 21:39
|
Itaque civitates universæ Levitarum in medio possessionis filiorum Israël fuerunt quadraginta octo
|
Ios 22:4
|
Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem et pacem, sicut pollicitus est: revertimini, et ite in tabernacula vestra, et in terram possessionis, quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Jordanem:
|
Ios 22:9
|
Reversique sunt, et abierunt filii Ruben, et filii Gad, et dimidia tribus Manasse, a filiis Israël de Silo, quæ sita est in Chanaan, ut intrarent Galaad terram possessionis suæ, quam obtinuerant juxta imperium Domini in manu Moysi.
|
Ios 22:19
|
Quod si putatis immundam esse terram possessionis vestræ, transite ad terram, in qua tabernaculum Domini est, et habitate inter nos: tantum ut a Domino, et a nostro consortio non recedatis, ædificato altari præter altare Domini Dei nostri.
|
Ios 22:33
|
Placuitque sermo cunctis audientibus. Et laudaverunt Deum filii Israël, et nequaquam ultra dixerunt, ut ascenderent contra eos, atque pugnarent, et delerent terram possessionis eorum.
|
Ios 24:30
|
sepelieruntque eum in finibus possessionis suæ in Thamnathsare, quæ est sita in monte Ephraim, a septentrionali parte montis Gaas.
|
Idc 2:9
|
et sepelierunt eum in finibus possessionis suæ in Thamnathsare in monte Ephraim, a septentrionali plaga montis Gaas.
|
Idc 20:6
|
Quam arreptam, in frustra concidi, misique partes in omnes terminos possessionis vestræ: quia numquam tantum nefas, et tam grande piaculum factum est in Israël.
|
Ps 104:21
|
Constituit eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ;
|
Ier 32:11
|
Et accepi librum possessionis signatum et stipulationes, et rata, et signa forinsecus:
|
Ier 32:12
|
et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasiæ, in oculis Hanameel patruelis mei, in oculis testium qui scripti erant in libro emptionis, et in oculis omnium Judæorum qui sedebant in atrio carceris.
|
Ier 32:16
|
Et oravi ad Dominum, postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neri, dicens:
|
Bar 3:24
|
O Israël, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus!
|
Ezech 45:7
|
Principi quoque hinc et inde in separationem sanctuarii, et in possessionem civitatis, contra faciem separationis sanctuarii, et contra faciem possessionis urbis, a latere maris usque ad mare, et a latere orientis usque ad orientem: longitudinis autem juxta unamquamque partem, a termino occidentali usque ad terminum orientalem.
|
Ezech 48:21
|
Quod autem reliquum fuerit, principis erit ex omni parte primitiarum sanctuarii, et possessionis civitatis e regione viginti quinque millium primitiarum usque ad terminum orientalem: sed et ad mare, e regione viginti quinque millium, usque ad terminum maris, similiter in partibus principis erit: et erunt primitiæ sanctuarii, et sanctuarium templi, in medio ejus.
|