Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

possessionibus

Gen 48:6 Reliquos autem quos genueris post eos, tui erunt, et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis.
Lev 25:33 si redemptæ non fuerint, in jubilæo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israël.
Num 35:2 Præcipe filiis Israël ut dent Levitis de possessionibus suis
Num 35:8 Ipsæque urbes, quæ dabuntur de possessionibus filiorum Israël, ab his qui plus habent, plures auferentur: et qui minus, pauciores: singuli juxta mensuram hæreditatis suæ dabunt oppida Levitis.
Ios 21:3 Dederuntque filii Israël de possessionibus suis juxta imperium Domini, civitates et suburbana earum.
I Par 9:2 Qui autem habitaverunt primi in possessionibus, et in urbibus suis: Israël, et sacerdotes, et Levitæ, et Nathinæi.
I Par 28:1 Convocavit igitur David omnes principes Israël, duces tribuum, et præpositos turmarum, qui ministrabant regi: tribunos quoque et centuriones, et qui præerant substantiæ et possessionibus regis, filiosque suos cum eunuchis, et potentes, et robustissimos quosque in exercitu Jerusalem.