Gen 26:14
|
habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familiæ plurimum. Ob hoc invidentes ei Palæstini,
|
Gen 47:20
|
Emit igitur Joseph omnem terram Ægypti, vendentibus singulis possessiones suas præ magnitudine famis. Subjecitque eam Pharaoni,
|
Gen 47:22
|
præter terram sacerdotum, quæ a rege tradita fuerat eis: quibus et statuta cibaria ex horreis publicis præbebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas.
|
Ex 9:4
|
Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israël et possessiones Ægyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis quæ pertinent ad filios Israël.
|
Ex 9:4
|
Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israël et possessiones Ægyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis quæ pertinent ad filios Israël.
|
Lev 25:13
|
Anno jubilæi, redient omnes ad possessiones suas.
|
Num 16:14
|
Revera induxisti nos in terram, quæ fluit rivis lactis et mellis, et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum: an et oculos nostros vis eruere? non venimus.
|
Num 26:53
|
Istis dividetur terra juxta numerum vocabulorum in possessiones suas.
|
Ios 18:2
|
Remanserant autem filiorum Israël septem tribus, quæ necdum acceperant possessiones suas.
|
Ios 18:7
|
quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum hæreditas. Gad autem et Ruben, et dimidia tribus Manasse, jam acceperant possessiones suas trans Jordanem ad orientalem plagam: quas dedit eis Moyses famulus Domini.
|
Ios 19:51
|
Hæ sunt possessiones, quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, et principes familiarum ac tribuum filiorum Israël in Silo, coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii, partitique sunt terram.
|
II Reg 19:29
|
Ait ergo ei rex: Quid ultra loqueris? fixum est quod locutus sum: tu et Siba dividite possessiones.
|
I Par 7:21
|
et hujus filius Suthula, et hujus filius Ezer et Elad: occiderunt autem eos viri Geth indigenæ, quia descenderant ut invaderent possessiones eorum.
|
II Par 11:14
|
relinquentes suburbana, et possessiones suas, et transeuntes ad Judam et Jerusalem: eo quod abjecisset eos Jeroboam, et posteri ejus, ne sacerdotio Domini fungerentur.
|
II Par 31:1
|
Cumque hæc fuissent rite celebrata, egressus est omnis Israël, qui inventus fuerat in urbibus Juda, et fregerunt simulacra, succideruntque lucos, demoliti sunt excelsa, et altaria destruxerunt, non solum de universo Juda et Benjamin, sed et de Ephraim quoque et Manasse, donec penitus everterent: reversique sunt omnes filii Israël in possessiones et civitates suas.
|
Iudith 8:7
|
Erat autem eleganti aspectu nimis, cui vir suus reliquerat divitias multas, et familiam copiosam, ac possessiones armentis boum, et gregibus ovium plenas.
|
Eccli 5:1
|
Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis.
|
I Mach 12:23
|
Sed et nos rescripsimus vobis: Pecora nostra, et possessiones nostræ, vestræ sunt: et vestræ, nostræ: mandavimus itaque hæc nuntiari vobis.
|
Mt 19:22
|
Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones.
|
Mc 10:22
|
Qui contristatus in verbo, abiit mœrens: erat enim habens multas possessiones.
|