Gen 30:29
|
At ille respondit: Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua.
|
Lev 25:34
|
Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est.
|
Lev 27:21
|
Quia cum jubilæi venerit dies, sanctificatus erit Domino, et possessio consecrata ad jus pertinet sacerdotum.
|
Num 24:18
|
Et erit Idumæa possessio ejus: hæreditas Seir cedet inimicis suis: Israël vero fortiter aget.
|
Num 26:54
|
Pluribus majorem partem dabis, et paucioribus minorem: singulis, sicut nunc recensiti sunt, tradetur possessio:
|
Num 26:62
|
Fueruntque omnes qui numerati sunt, viginti tria millia generis masculini ab uno mense et supra: quia non sunt recensiti inter filios Israël, nec eis cum ceteris data possessio est.
|
Num 33:54
|
quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur hæreditas. Per tribus et familias possessio dividetur.
|
Num 35:34
|
Atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israël.
|
Num 36:3
|
quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum, de nostra hæreditate minuetur.
|
Num 36:4
|
Atque ita fiet, ut cum jubilæus, id est, quinquagesimus annus remissionis advenerit, confundatur sortium distributio, et aliorum possessio ad alios transeat.
|
Num 36:7
|
ne commisceatur possessio filiorum Israël de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua:
|
Num 36:12
|
de familia Manasse, qui fuit filius Joseph: et possessio, quæ illis fuerat attributa, mansit in tribu et familia patris earum.
|
Deut 10:9
|
Quam ob rem non habuit Levi partem, neque possessionem cum fratribus suis: quia ipse Dominus possessio ejus est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus.
|
Ios 13:23
|
Factusque est terminus filiorum Ruben Jordanis fluvius. Hæc est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum.
|
Ios 13:28
|
Hæc est possessio filiorum Gad per familias suas, civitates et villæ earum.
|
Ios 13:33
|
Tribui autem Levi non dedit possessionem: quoniam Dominus Deus Israël ipse est possessio ejus, ut locutus est illi.
|
Ios 14:9
|
Juravitque Moyses in die illo, dicens: Terra, quam calcavit pes tuus, erit possessio tua, et filiorum tuorum in æternum: quia secutus es Dominum Deum meum.
|
Ios 15:20
|
Hæc est possessio tribus filiorum Juda per cognationes suas.
|
Ios 16:5
|
Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas: et possessio eorum contra orientem Ataroth Addar usque Beth-horon superiorem.
|
Ios 16:8
|
De Taphua pertransit contra mare in vallem arundineti, suntque egressus ejus in mare salsissimum. Hæc est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas.
|
Ios 17:4
|
Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis, et Josue filii Nun, et principum, dicentes: Dominus præcepit per manum Moysi, ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum. Deditque eis juxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum.
|
Ios 17:10
|
ita ut possessio Ephraim sit ab austro, et ab aquilone Manasse, et utramque claudat mare, et conjungantur sibi in tribu Aser ab aquilone, et in tribu Issachar ab oriente.
|
Ios 17:15
|
Ad quos Josue ait: Si populus multus es, ascende in silvam, et succide tibi spatia in terra Pherezæi et Raphaim: quia angusta est tibi possessio montis Ephraim.
|
Ios 18:20
|
qui est terminus illius ab oriente. Hæc est possessio filiorum Benjamin per terminos suos in circuitu, et familias suas.
|
Ios 18:28
|
et Sela, Eleph, et Jebus, quæ est Jerusalem, Gabaath et Cariath: civitates quatuordecim, et villæ earum. Hæc est possessio filiorum Benjamin juxta familias suas.
|
Ios 19:23
|
Hæc est possessio filiorum Issachar per cognationes suas, urbes et viculi earum.
|
Ios 19:31
|
Hæc est possessio filiorum Aser per cognationes suas, urbesque et viculi earum.
|
Ios 19:39
|
Hæc est possessio tribus filiorum Nephthali per cognationes suas, urbes et viculi earum.
|
Ios 19:48
|
Hæc est possessio tribus filiorum Dan, per cognationes suas, urbes et viculi earum.
|
Ios 21:20
|
Reliquis vero per familias filiorum Caath Levitici generis, hæc est data possessio.
|
I Reg 25:2
|
Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio ejus in Carmelo, et homo ille magnus nimis: erantque ei oves tria millia, et mille capræ: et accidit ut tonderetur grex ejus in Carmelo.
|
Iudith 3:3
|
Omnis civitas nostra, omnisque possessio, omnes montes, et colles, et campi, et armenta boum, gregesque ovium, et caprarum, equorumque et camelorum, et universæ facultates nostræ, atque familiæ, in conspectu tuo sunt:
|
Iob 1:3
|
Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentæ asinæ, ac familia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes orientales.
|
Iob 1:10
|
Nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum, operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra?
|
Iob 36:33
|
Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere.
|
Eccli 36:27
|
Ubi non est sepes, diripietur possessio: et ubi non est mulier, ingemiscit egens.
|
Ezech 44:28
|
Non erit autem eis hæreditas: ego hæreditas eorum; et possessionem non dabitis eis in Israël: ego enim possessio eorum.
|
Ezech 45:8
|
De terra erit ei possessio in Israël, et non depopulabuntur ultra principes populum meum: sed terram dabunt domui Israël secundum tribus eorum.
|