Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

positum

Ex 29:23 tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini:
Lev 6:15 Tollet sacerdos pugillum similæ, quæ conspersa est oleo, et totum thus, quod super similam positum est: adolebitque illud in altari in monimentum odoris suavissimi Domino:
Deut 30:11 Mandatum hoc, quod ego præcipio tibi hodie, non supra te est, neque procul positum,
Deut 30:13 neque trans mare positum: ut causeris, et dicas: Quis ex nobis poterit transfretare mare, et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod præceptum est?
I Esd 6:11 A me ergo positum est decretum: ut omnis homo qui hanc mutaverit jussionem, tollatur lignum de domum ipsius, et erigatur, et configatur in eo, domus autem ejus publicetur.
Eccles 10:6 positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum.
Dan 3:96 A me ergo positum est hoc decretum: ut omnis populus, tribus, et lingua, quæcumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus ejus vastetur: neque enim est alius Deus, qui possit ita salvare.
Dan 5:21 et a filiis hominum ejectus est, sed et cor ejus cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio ejus: fœnum quoque ut bos comedebat, et rore cæli corpus ejus infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum, et quemcumque voluerit, suscitabit super illud.
II Mach 3:27 Subito autem Heliodorus concidit in terram, eumque multa caligine circumfusum rapuerunt, atque in sella gestatoria positum ejecerunt.
II Mach 4:46 Itaque Ptolemæus in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit, et deduxit a sententia:
Lc 2:12 Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio.
Lc 2:16 Et venerunt festinantes: et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in præsepio.
Lc 23:55 Subsecutæ autem mulieres, quæ cum eo venerant de Galilæa, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus.
Io 19:29 Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus.
Io 20:7 et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.
Io 20:12 et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu.
I Cor 3:11 Fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id quod positum est, quod est Christus Jesus.
II Cor 3:15 sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum.