Ps 106:30
|
Et lætati sunt quia siluerunt; et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
|
I Mach 14:5
|
Et cum omni gloria sua accepit Joppen in portum, et fecit introitum in insulis maris.
|
II Mach 12:6
|
venit adversus interfectores fratrum, et portum quidem noctu succendit, scaphas exussit, eos autem qui ab igne refugerant, gladio peremit.
|
II Mach 12:9
|
Jamnitis quoque nocte supervenit, et portum cum navibus succendit: ita ut lumen ignis appareret Jerosolymis a stadiis ducentis quadraginta.
|
Act 27:12
|
Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium navigare inde, si quomodo possent, devenientes Phœnicen, hiemare, portum Cretæ respicientem ad Africum et ad Corum.
|