Deut 13:1
|
Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et prædixerit signum atque portentum,
|
Isa 8:18
|
Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israël a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion:
|
Isa 20:3
|
Et dixit Dominus: Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus, trium annorum signum et portentum erit super Ægyptum et super Æthiopiam;
|
Ezech 12:6
|
in conspectu eorum in humeris portaberis, in caligine effereris: faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israël.
|
Ezech 12:11
|
Dic: Ego portentum vestrum: quomodo feci, sic fiet illis: in transmigrationem et in captivitatem ibunt.
|
Ezech 24:24
|
Eritque Ezechiel vobis in portentum: juxta omnia quæ fecit, facietis cum venerit istud: et scietis quia ego Dominus Deus.
|
Ezech 24:27
|
in die, inquam illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit: et loqueris, et non silebis ultra: erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus.
|