Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

populorum

Gen 17:16 Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum: eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.
Gen 28:3 Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum.
Gen 48:4 et ait: Ego te augebo et multiplicabo, et faciam te in turbas populorum: daboque tibi terram hanc, et semini tuo post te in possessionem sempiternam.
Deut 32:8 Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israël.
Idc 2:12 Ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum, qui eduxerat eos de terra Ægypti: et secuti sunt deos alienos, deosque populorum, qui habitabant in circuitu eorum, et adoraverunt eos: et ad iracundiam concitaverunt Dominum,
Idc 8:10 Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo. Quindecim enim millia viri remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum, cæsis centum viginti millibus bellatorum educentium gladium.
Idc 20:2 Omnesque anguli populorum, et cunctæ tribus Israël in ecclesiam populi Dei convenerunt, quadringenta millia peditum pugnatorum.
I Par 5:25 Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terræ, quos abstulit Deus coram eis.
I Par 16:26 Omnes enim dii populorum, idola: Dominus autem cælos fecit.
I Par 16:28 Afferte Domino, familiæ populorum: afferte Domino gloriam et imperium.
II Par 32:19 Locutusque est contra Deum Jerusalem, sicut adversum deos populorum terræ, opera manuum hominum.
I Esd 9:11 quæ præcepisti in manu servorum tuorum prophetarum, dicens: Terra, ad quam vos ingredimini ut possideatis eam, terra immunda est juxta immunditiam populorum, ceterarumque terrarum, abominationibus eorum qui repleverunt eam ab ore usque ad os in coinquinatione sua.
II Esd 9:30 Et protraxisti super eos annos multos, et contestatus es eos in spiritu tuo per manum prophetarum tuorum: et non audierunt, et tradidisti eos in manu populorum terrarum.
Iudith 6:16 Finito itaque fletu, et per totam diem oratione populorum completa, consolati sunt Achior,
Ps 7:8 et synagoga populorum circumdabit te: et propter hanc in altum regredere.
Ps 32:10 Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.
Ps 46:10 Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.
Ps 67:31 Increpa feras arundinis; congregatio taurorum in vaccis populorum; ut excludant eos qui probati sunt argento: dissipa gentes quæ bella volunt.
Ps 86:6 Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea.
Ps 104:20 Misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum.
Ps 104:44 Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt:
Eccli 28:18 Virtutes populorum concidit, et gentes fortes dissolvit.
Isa 10:13 Dixit enim: In fortitudine manus meæ feci, et in sapientia mea intellexi; et abstuli terminos populorum, et principes eorum deprædatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes.
Isa 10:14 Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum; et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi; et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret.
Isa 11:10 In die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulchrum ejus gloriosum.
Isa 13:4 Vox multitudinis in montibus, quasi populorum frequentium; vox sonitus regum, gentium congregatarum. Dominus exercituum præcepit militiæ belli,
Isa 17:12 Væ multitudini populorum multorum, ut multitudo maris sonantis; et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum.
Isa 19:13 Stulti facti sunt principes Taneos, emarcuerunt principes Mempheos; deceperunt Ægyptum, angulum populorum ejus.
Isa 24:13 Quia hæc erunt in medio terræ in medio populorum, quomodo si paucæ olivæ quæ remanserunt excutiantur ex olea et racemi, cum fuerit finita vindemia.
Isa 30:28 Spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum, et frenum erroris quod erat in maxillis populorum.
Isa 51:4 Attendite ad me, popule meus, et, tribus mea, me audite: quia lex a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet.
Isa 61:9 Et scient in gentibus semen eorum, et germen eorum in medio populorum; omnes qui viderint eos cognoscent illos, quia isti sunt semen cui benedixit Dominus.
Ier 10:3 quia leges populorum vanæ sunt. Quia lignum de saltu præcidit opus manus artificis in ascia:
Ier 51:58 Hæc dicit Dominus exercituum: Murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur, et portæ ejus excelsæ igni comburentur, et labores populorum ad nihilum, et gentium in ignem erunt, et disperibunt.
Lam 3:45 SAMECH. Eradicationem et abjectionem posuisti me in medio populorum.
Ezech 20:35 Et adducam vos in desertum populorum, et judicabor vobiscum ibi facie ad faciem.
Ezech 23:24 et venient super te instructi curru et rota, multitudo populorum: lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique: et dabo coram eis judicium, et judicabunt te judiciis suis.
Ezech 23:47 Et lapidentur lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eorum: filios et filias earum interficient, et domos earum igne succendent.
Ezech 26:2 Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem: Euge, confractæ sunt portæ populorum, conversa est ad me; implebor, deserta est:
Ezech 27:3 et dices Tyro, quæ habitat in introitu maris, negotiationi populorum ad insulas multas: Hæc dicit Dominus Deus: O Tyre, tu dixisti: Perfecti decoris ego sum,
Ezech 27:33 Quæ in exitu negotiatonum tuarum de mari implesti populos multos: in multitudine divitiarum tuarum, et populorum tuorum, ditasti reges terræ.
Ezech 27:36 Negotiatores populorum sibilaverunt super te: ad nihilum deducta es, et non eris usque in perpetuum.
Ezech 32:3 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Expandam super te rete meum in multitudine populorum multorum, et extraham te in sagena mea.
Ezech 32:9 Et irritabo cor populorum multorum: cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras quas nescis.
Ezech 36:15 Nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium, et opprobrium populorum nequaquam portabis: et gentem tuam non amittes amplius, ait Dominus Deus.
Amos 6:1 Væ qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariæ: optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israël!
Mich 5:7 Et erunt reliquiæ Jacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino, et quasi stillæ super herbam, quæ non exspectat virum, et non præstolatur filios hominum.
Mich 5:8 Et erunt reliquiæ Jacob in gentibus, in medio populorum multorum, quasi leo in jumentis silvarum, et quasi catulus leonis in gregibus pecorum, qui cum transierit, et conculcaverit, et ceperit, non est qui eruat.
Nah 3:8 Numquid melior es Alexandria populorum, quæ habitat in fluminibus? aquæ in circuti ejus; cujus divitiæ, mare; aquæ, muri ejus.
Zach 12:4 In die illa, dicit Dominus, percutiam omnem equum in stuporem, et ascensorem ejus in amentiam: et super domum Juda aperiam oculos meos, et omnem equum populorum percutiam cæcitate.