Io 10:15
|
Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis.
|
Io 10:17
|
Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.
|
Io 10:18
|
Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.
|
Rom 9:33
|
sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali: et omnis qui credit in eum, non confundetur.
|
I Petr 2:6
|
Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum: et qui crediderit in eum, non confundetur.
|