Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

pones

Gen 6:16 Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus: ostium autem arcæ pones ex latere; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea.
Ex 25:12 et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcæ angulos: duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.
Ex 25:21 in qua pones testimonium quod dabo tibi.
Ex 25:26 Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes.
Ex 25:30 Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.
Ex 25:37 Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.
Ex 26:33 Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur.
Ex 27:5 Quos pones subter arulam altaris: eritque craticula usque ad altaris medium.
Ex 28:12 et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israël. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem.
Ex 28:23 et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate:
Ex 28:26 Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quæ e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt.
Ex 29:6 Et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram,
Ex 29:12 Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus.
Ex 29:17 Ipsum autem arietem secabis in frustra: lotaque intestina ejus ac pedes, pones super concisas carnes, et super caput illius.
Ex 29:20 Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auriculæ dextræ Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum.
Ex 30:36 Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram tabernaculo testimonii, in quo loco apparebo tibi. Sanctum sanctorum erit vobis thymiama.
Ex 40:3 et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum:
Ex 40:4 et illata mensa, pones super eam quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis,
Ex 40:5 et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones,
Lev 19:14 Non maledices surdo, nec coram cæco pones offendiculum: sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus.
Lev 24:7 et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini.
Num 1:49 Tribum Levi noli numerare, neque pones summam eorum cum filiis Israël:
Deut 11:29 Cum vero introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, ad quam pergis habitandam, pones benedictionem super montem Garizim, maledictionem super montem Hebal:
Deut 26:2 tolles de cunctis frugibus tuis primitias, et pones in cartallo, pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi invocetur nomen ejus:
IV Reg 4:29 Et ille ait ad Giezi: Accinge lumbos tuos, et tolle baculum meum in manu tua, et vade. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum: et si salutaverit te quispiam, non respondeas illi: et pones baculum meum super faciem pueri.
Iob 38:33 Numquid nosti ordinem cæli, et pones rationem ejus in terra?
Iob 40:21 Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus?
Ps 20:13 Quoniam pones eos dorsum; in reliquiis tuis præparabis vultum eorum.
Isa 41:15 Ego posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia; triturabis montes, et comminues, et colles quasi pulverem pones.
Ier 13:1 Hæc dicit Dominus ad me: Vade, et posside tibi lumbare lineum, et pones illud super lumbos tuos, et in aquam non inferes illud.
Ier 27:2 Hæc dicit Dominus ad me: Fac tibi vincula et catenas, et pones eas in collo tuo,
Ezech 4:1 Et tu, fili hominis, sume tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo civitatem Jerusalem.
Ezech 4:2 Et ordinabis adversus eam obsidionem, et ædificabis munitiones, et comportabis aggerem et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro.
Ezech 4:3 Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam in murum ferreum inter te et inter civitatem: et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem, et circumdabis eam: signum est domui Israël.
Ezech 4:4 Et tu dormies super latus tuum sinistrum, et pones iniquitates domus Israël super eo, numero dierum quibus dormies super illud, et assumes iniquitatem eorum.
Ezech 21:20 Viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon, et ad Judam in Jerusalem munitissimam.
Ezech 43:20 Et assumens de sanguine ejus, pones super quatuor cornua ejus, et super quatuor angulos crepidinis, et super coronam in circuitu: et mundabis illud et expiabis.
Ezech 44:5 Et dixit ad me Dominus: Fili hominis, pone cor tuum, et vide oculis tuis, et auribus tuis audi omnia quæ ego loquor ad te de universis cæremoniis domus Domini, et de cunctis legibus ejus: et pones cor tuum in viis templi per omnes exitus sanctuarii.
Zach 6:11 Et sumes aurum et argentum, et facies coronas, et pones in capite Jesu filii Josedec, sacerdotis magni:
Io 13:38 Respondit ei Jesus: Animam tuam pro me pones? amen, amen dico tibi: non cantabit gallus, donec ter me neges.