Num 10:31
|
Et ille: Noli, inquit, nos relinquere: tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster.
|
Iob 9:33
|
Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus.
|
Iob 24:25
|
Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea?
|
Iob 30:1
|
Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei:
|
Ps 72:28
|
Mihi autem adhærere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam; ut annuntiem omnes prædicationes tuas in portis filiæ Sion.
|
Mal 2:2
|
Si nolueritis audire, et si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum, mittam in vos egestatem, et maledicam benedictionibus vestris, et maledicam illis, quoniam non posuistis super cor.
|
I Mach 14:23
|
Et placuit populo excipere viros gloriose, et ponere exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris, ut sit ad memoriam populo Spartiatarum. Exemplum autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti.
|
I Mach 14:48
|
Et scripturam istam dixerunt ponere in tabulis æreis, et ponere eas in peribolo sanctorum, in loco celebri:
|
I Mach 14:48
|
Et scripturam istam dixerunt ponere in tabulis æreis, et ponere eas in peribolo sanctorum, in loco celebri:
|
I Mach 14:49
|
exemplum autem eorum ponere in ærario, ut habeat Simon, et filii ejus.
|
II Mach 4:12
|
Etenim ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere, et optimos quosque epheborum in lupanaribus ponere.
|
Mt 18:23
|
Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.
|
Mt 18:24
|
Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta.
|
Lc 5:18
|
Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus: et quærebant eum inferre, et ponere ante eum.
|
I Cor 3:11
|
Fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id quod positum est, quod est Christus Jesus.
|
I Io 3:16
|
In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere.
|