Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

pluviis

II Reg 23:4 Sicut lux auroræ, oriente sole, mane absque nubibus rutilat, et sicut pluviis germinat herba de terra.
I Esd 10:9 Convenerunt igitur omnes viri Juda et Benjamin in Jerusalem tribus diebus: ipse est mensis nonus, vigesimo die mensis: et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato, et pluviis.
Iob 28:26 Quando ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus:
Iob 37:6 qui præcipit nivi ut descendat in terram, et hiemis pluviis, et imbri fortitudinis suæ:
Iob 37:15 Numquid scis quando præceperit Deus pluviis, ut ostenderent lucem nubium ejus?
Sap 16:16 Negantes enim te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt; novis aquis, et grandinibus, et pluviis persecutionem passi, et per ignem consumpti.