Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

plurima

Gen 33:9 At ille ait: Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi.
Ex 19:21 dixit ad eum: Descende, et contestare populum: ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.
Num 32:4 terra, quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israël, regio uberrima est ad pastum animalium: et nos servi tui habemus jumenta plurima,
I Reg 13:5 Et Philisthiim congregati sunt ad præliandum contra Israël, triginta millia curruum, et sex millia equitum, et reliquum vulgus, sicut arena quæ est in littore maris plurima. Et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven.
I Par 22:8 sed factus est sermo Domini ad me, dicens: Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti: non poteris ædificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me:
II Par 2:9 ut parentur mihi ligna plurima. Domus enim, quam cupio ædificare, magna est nimis, et inclyta.
II Par 29:35 Fuerunt ergo holocausta plurima, adipes pacificorum, et libamina holocaustorum: et completus est cultus domus Domini.
II Par 30:24 Ezechias enim rex Juda præbuerat multitudini mille tauros, et septem millia ovium: principes vero dederant populo tauros mille, et oves decem millia: sanctificata est ergo sacerdotum plurima multitudo.
II Par 31:10 Respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc, dicens: Ex quo cœperunt offerri primitiæ in domo Domini, comedimus, et saturati sumus, et remanserunt plurima, eo quod benedixerit Dominus populo suo: reliquarum autem copia est ista, quam cernis.
Iob 31:25 si lætatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea:
Prov 6:35 nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.
Prov 14:23 In omni opere erit abundantia; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.
Prov 15:6 Domus justi plurima fortitudo, et in fructibus impii conturbatio.
Eccles 6:11 Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem.
Eccli 16:22 Nam plurima illius opera sunt in absconsis: sed opera justitiæ ejus quis enuntiabit, aut quis sustinebit? longe enim est testamentum a quibusdam, et interrogatio omnium in consummatione est.
Eccli 47:29 et Jeroboam filium Nabat, qui peccare fecit Israël, et dedit viam peccandi Ephraim: et plurima redundaverunt peccata ipsorum.
II Mach 8:20 et de prælio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia, ut omnes, ubi ad rem ventum est, Macedonibus sociis hæsitantibus, ipsi sex millia soli peremerunt centum viginti millia, propter auxilium illis datum de cælo, et beneficia pro his plurima consecuti sunt.
Mc 10:46 Et veniunt Jericho: et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timæi Bartimæus cæcus, sedebat juxta viam mendicans.
Lc 8:4 Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem:
Lc 10:41 Et respondens dixit illis Dominus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima,