Ex 15:10
|
Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare: submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.
|
Num 31:22
|
aurum, et argentum, et æs, et ferrum, et plumbum, et stannum,
|
Eccli 22:17
|
Super plumbum quid gravabitur? et quod illi aliud nomen quam fatuus?
|
Eccli 47:20
|
Collegisti quasi auricalcum aurum, et ut plumbum complesti argentum:
|
Ier 6:29
|
Defecit sufflatorium, in igne consumptum est plumbum: frustra conflavit conflator, malitiæ enim eorum non sunt consumptæ.
|
Ezech 22:18
|
Fili hominis, versa est mihi domus Israël in scoriam: omnes isti æs, et stannum, et ferrum, et plumbum in medio fornacis: scoria argenti facti sunt.
|