Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

plenitudinem

Ps 88:12 Tui sunt cæli, et tua est terra; orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti;
Eccli 35:23 et gentibus reddet vindictam, donec tollat plenitudinem superborum, et sceptra iniquorum contribulet:
Ier 5:24 Et non dixerunt in corde suo: Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, plenitudinem annuæ messis custodientem nobis.
Ier 8:16 A Dan auditus est fremitus equorum ejus: a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra: et venerunt, et devoraverunt terram, et plenitudinem ejus, urbem et habitatores ejus.
Ier 47:2 Hæc dicit Dominus: Ecce aquæ ascendunt ab aquilone, et erunt quasi torrens inundans, et operient terram et plenitudinem ejus, urbem et habitatores ejus. Clamabunt homines, et ululabunt omnes habitatores terræ,
Ezech 30:12 Et faciam alveos fluminum aridos, et tradam terram in manus pessimorum: et dissipabo terram, et plenitudinem ejus manu alienorum: ego Dominus locutus sum.
Mt 9:16 Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus: tollit enim plenitudinem ejus a vestimento, et pejor scissura fit.
Eph 3:19 scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
Col 1:19 quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare: